monumenta.ch > Plinius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 8
{III} Cappadocia intus habet coloniam Claudi Caesaris Archelaidem, quam praefluit amnis Halys, oppida Comana, quod Salius, Neocaesaream, quod Lycus, Amasiam, quod Iris, in regione hoc Gazacena, in Colopene vero Sebastiam et Sebastopolim - haec parva, sed paria supra dictis -, reliqua sui parte Melitam, a Samiramide conditam haud procul Euphrate, Diocaesaream, Tyana, Castabala, Magnopolim, Zelam et sub monte Argaeo Mazacum, quae nunc Caesarea nominatur.